BUCENTAURUS

BUCENTAURUS
BUCENTAURUS
Ital. Bucintoro, navis apud Venetos, non minori iure sacris annumerauda, quam illa apud Romanos olim, quâ Saturnus, et apud Athenienses, quâ Theseus, vecti dicuntur: seu quod in urbe advenientes sacri Principes externi eâ vectantur, seu quod singulis annis Dux et Seantores, facrô ascensionis die magnâ pompâ, eâ navi despondendo aequori prodeunt, uti dicemus infra, ubi de Sponsalibus Maris. Illam sic describit Iustinianus l. 14. Est navigium maximum atque ornatissimum. Nam structura eius sublimis, columellisque frequentioribus culta, aurôque ad pror am a puppi praefulgida, hospitesque insignes et alii eminentioris fortunae virt, qui ad urbem veniunt, eâ navigii machinâ a Principe et Paribus officin gratiâ excipiuntur: Ducaleque solium in frontispicio, superiori tabulatô collocatum, ubi Princeps inter legatos Consiliarviosque medius sublimis residet, et circum per subsellia summus ille Patrum Ordo, Masiestatis et silentii plenus. In infertori autem tabulato renuges navigium tonsis agunt et remulco interdum dum aquae in contrarium sivunt, tanta moles trabitur publicumque rigitur vexillum et iuxta illud Principis auratum scutum summitasque Buceutauri holosericum pur pureumque habet opertorium funibus alligatum, ne ventus rapiat. Ad proram positum est iustitiae simulacrum aurô fulgens, cuius-dextera nudum ensem, laeva autem aequilibrium tenet rostrumque que insigne prominet, ut navigii forma conspectior sit. Dicta navis est, a bu, quod magnum aliquid signisicat et Centaurus, antiquum navium insigne vel quasi Bis Taurus, quae olim Aeneae navis. Alii Ducentaurum appellatum volunt, quasi ducentorum hominum navigium capax. Institutio huius machinae primum facta fertur annô reparataesalutis MCCCXI. Alii altius originem indagant, nempe A. C. MCLXXVII. in adventu Imperatoris Friderici Aenobarbi seu Barbarossae, cum ille, pro componenda pace cum Pontisisce Alexandro III. Senatuque Venetias accessit. Hîc enim Imperator Pontisicem ---- insectauts, abire Româ Venetiasque petere, taenquam Asylum tutum coegit. At Imperator in Venetos classem Duce Ottone siliô misit, qui a Venetis debellatus, captus et ad patrem remissus, ab eo impetravit, ut Venetias concederet de pace acturus, quod feliciter factum, Pontifexque in integrum restitutus pietate et virtute Venetorum. Quibus ut Pontifex parta faceret, praeter plurima alia privilegia, Veneto Senatui concessa, gratulabundus Principi annulum aureum porrexit, etc. quô sibi Mare desponsaret. Quod cum Ascensionis die factum fuerit, inde quotannis celebritas haec eâdem die, magnô hominum concursu peragitur, Princepsque cum Principum Legatis Senatuque purpurato vectus Bucentauro, annulum aureum a Patriatreha conseoratum e puppi in undas (aquâ lustrali prius sollenni ritu in aquas profusâ) proicit, uti latius infra dicemus. Vide quoque Auctorem Anonym. Obris Geogr. et Civ. c. 22. Auctorem Sinae et Eur. c. de Navibus, Iac. Spomum Itiner. Graeciae Part. 1. p. 76. ut et in voce Veneliae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Bucentaurus — (gr.), 1) s. Bukentauros; 2) (ital. Buccentoro, spr. Budschentoro), die Galeere, auf welcher der Doge von Venedig sich jährlich mit dem Meere vermählte, s.u. Venedig; 3) so v.w. Burghelli …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bucentaur — This article is about the Venetian ships. For the 19th century French ship, see French ship Bucentaure (1804). Departure of the Bucentaur to San Nicolo on the Lido (c. 1768) by Francesco Guardi (1712–1793). In March 2008, this painting and… …   Wikipedia

  • Schloss Starnberg — von Südwesten Innenhof Das …   Deutsch Wikipedia

  • Bucintoro — Saltar a navegación, búsqueda El dux en el Bucintoro se dirige a San Nicolò di Lido, (1766), Francesco Guardi, Museo del Louvre. El Bucintoro era la galera oficial del estado del dux de la república de Venecia, en la cual se embarcaba una vez al… …   Wikipedia Español

  • Бучинторо — Музейная модель галеры Бучинто …   Википедия

  • Венецианская галера «Буцентавр» — Фотография модели церемониальной галеры Бучинторо (итал. Bucintoro) венецианская церемониальная галера. Второе распространенное название «Букентавр» или «Буцентавр». Примерная длина корабля составляла 30 метров, ширина 6 метров. Галера была… …   Википедия

  • Букентавр — Букентавр  мифическое существо из древнегреческой мифологии, относящееся к классу кентавридов. Представляет собой человека с телом быка.[1] Букентавр символизирует дуализм человеческой природы, в которой присутствуют как духовное, так и… …   Википедия

  • Bucentaur (Bayern) — Kupferstich von Michael Wening Schloss Starnberg mit dem Prunkschiff Bucentaurus in der Topographia Bavariae um 1700 Der Bucentaur war ein Prunkschiff der bayerischen Herzöge auf dem Starnberger See. Der Bucentaur war das größte Ruderschiff auf… …   Deutsch Wikipedia

  • bucentaure — ● bucentaure nom masculin (vénitien bucintoro) Centaure à corps de taureau. Bucentaure (le) galère sur laquelle montait le doge de Venise le jour (de l Ascension) de ses noces avec la mer. ⇒BUCENTAURE, subst. masc. A. MYTH. GR. Centaure à corps… …   Encyclopédie Universelle

  • NAVIS — I. NAVIS cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquô apparatu consuetum eô tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”